Liber Secundus Samuelis*

Caput 2: Versus 1

Igitur post.RAB.Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron significat convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretaturconjugium.Sola autem Ecclesia, coelestis regis sponsa est. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per Evangelii praedicationem convocantur, ubi non est distinctio Judaei et Graeci.
(* Traductions européennes)